

Liber Sapientiae*
Caput 11: Versus 23
Momentum staterae,etc. Simile dicit Isaias:Ecce gentes sicut stilla situlae, et quasi momentum staterae repulatae sunt[Isa. 40.]; vult enim intelligi, quod mens, et ratio, et sensus Domini, per quem omnia facta sunt, et sine quo factum est nihil, ille sit de quo dicitur:Verbo Domini coeli firmati sunt[Psal. 32.], etc.Omnes gentes quae non cognoverunt creatorem suum,ad comparationem Deiquasi stilla situlae sunt, et quasi momentum stateraequod leviter declinatur,et sicut gutta roris antelucani[Sap. 11.], quae primo aspectusolis siccatur. Vel sicut situlae stilla, si fluit a portante despicitur, vel negligitur: ita gentium multitudo coelesti splendori, supernis mysteriis, et angelorum multitudini comparata, pro nihilo ducitur.